Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Corpore Christi (350)

Corpus Christi esse in sacramento altaris ostendunt omnes creature sequentes. Primo apes.refert Jacobus de Vitriaco quod dum quidam sacerdos deferret Corpus Christi per viam et custodiret negligenter, ipsum perdidit cum pixide in qua portabatur; et quia juxta viam erant alvearia apum omnes exeuntes de suis cavernis circumcinxerunt pixidem, circumquaque edificaverunt tabernaculum in modum ecclesie. Nec aliqua res immunda audebat appropinquare illi tabernaculo, sed statim quando transibant animalia ab apibus viriliter repellebantur. Cumque hoc fuisset denunciatum ecclesie et sacerdos illuc cum devotione ivisset, tunc apes se dividentes per medium per quoddam foramen illius tabernaculi illi sacerdoti pixidem ostendebant. Qui recordatus de perditione pixidis, cum fletu Corpus Christi recuperans , apes ad sua alvearia revertuntur.

Indexed exemplum: TE019406
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para