Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Corpore Christi (351)

Item ad idem. Refert Cesarius quod quondam fuit quedam mulier que alvearia apum habens, ut melius venirent et magis multiplicarentur, didicit ut si Corpus Christi poneretur in medio apum sequeretur quod optabat. Tunc semel recepta communione et abscondita, in alveario apum posuit. Tunc omnes apes alvearium exeuntes ad flores nitidissimos avolantes, unam ecclesiam cum altari, fenestris cum campanili fecerunt, et super altare Corpus Christi locaverunt. Cumque columna lucis de nocte staret super alvearium, gentes mirati cum devotione aperuerunt et in presencia episcopi de alveario sine fractione illa ecclesia extrahitur et Corpus Dominicum in altari videtur. Scita autem veritate a muliere cujus erant apes, et reperto Corpore Christi cum illo tabernaculo ad ecclesiam, tante virtutis ponitur esse cera illius tabernaculi ut igni exposita non immuteretur.

Indexed exemplum: TE019407
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para