Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Corpore Christi (354)

Tercio ipsum confitentur pisces. Accidit in Provincia Narbonensis ut quidam hereticus informaret vel doceret quendam piscatorem per quem modum posset habundare in captura piscium. Tunc piscator diligenter requirens modum, respondit Judeus: "recipe Corpus Christi et serva in ore et ad domum tuam porta, et in ore primi piscis pone Corpus Christi et extunc quotquot pisces volueris retinebis. ” Qui complens audita et ex hoc ditatus, pre verecundia per triginta annos sine confessione stetit. Accidit ergo ut ille hereticus qui hoc docuerat converteretur ad Christum, et mirabili modo induceret populum ad susceptionem et reverenciam sacramenti altaris. Quod audiens piscator, penitentia ductus confessus est hoc peccatum et non absolutus a sacerdote monitus fuit ut a communione desisteret quousque ipse absolutionem habuisset. Qui mirabili modo compunctus ad locum in quo commiserat peccatum accessit, et flens et dolens dum elevasset caput vidit in alia parte fluminis piscem stantem Corpus Dominicum in ore ostendentem et ad eum directe accedentem. Ipse vero non audens tangere nec recipere piscem, currens celeriter nunciavit sacerdoti, et venientes ambo, dum non viderent, ceperunt cum maximis lacrimis Deum rogare ut gratiam suam ostenderet. Statim piscis apparuit et in ore Corpus Christi retinuit et ad eum directe veniens in manu sacerdotis illud reposuit. Qui Corpus Christi et piscem recipiens hoc miraculum populo predicavit.

Notes:
  • Narbonne, France.
Indexed exemplum: TE019410
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para