Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Corpore Christi (357)

Item ad idem. Legitur in Miraculo beati Petri Martiris de ordine Fratrum Predicatorum quod cum ipse quendam hereticum convertisset, et ille per alios hereticos fuisset perversus, accidit ut beatus Petrus cum iterum visitaret eum post perversionem . Qui respuens ejus consorcium, amiciciam et hospicium interdicens, beatus Petrus interrogavit causam rei. Tunc hereticus quodammodo increpando eum dixit: "Decepisti me cum verbis tuis et falsitatibus !” Tunc sanctus: "Quomodo constat tibi ut deceperim te ?” Tunc hereticus dixit: "Fratres mei duxerunt me ad quoddam templum mire altitudinis, magnitudinis et pulcritudinis in quo vidi Christum et matrem ejus Virginem cum celesti curia in cathedris aureis residere, a quibus sum misericordiam consecutus, et ab eis audivi quod tu falsitatem, errorem et non veritatem doces. ” Tunc sanctus: "Si ista vera sunt et hoc cum tuis potestis mihi ostendere, vobis adherebo et quod predico revocabo. ” Qui accedens ad alios hereticos et factum explicans, gavisi valde in crastinum diem statuerunt, et sanctum adduxerunt ad locum prefatum. Tunc sanctus mane consurgens missam celebravit et duas hostias consecravit, unam assumpsit et alteram reverenter in pixide secum portavit, et ad locum predictum una cum hereticis perrexit. Qui videns claritatem pallacii et pulcritudinem fulgorem residentium in tronis et pulcritudinem assistentium subridere incepit. Tunc illa que ab hereticis credebatur Mater Dei dixit sancto:” Cur maledicte Petre cum erroribus et falsitatibus tuis decipis et corrumpis creatos et redemptos per meum filium ?” Tunc sanctus: "Qui estis vos qui talia dicitis ?” Tunc illa dixit: "Ego sum Mater Dei et hic est Jhesus Christus filius meus et hic sunt servitores mei angeli. ” Tunc sanctus Corpus Christi extrahens de pixide quam secum portaverat, ait: "Si vos estis Mater Dei et isti sunt servitores vestri, exhibete reverenciam filio vestro qui est verus Deus et verus homo. ” Statim fulgura ceciderunt et cum maximis flammis et fetoribus illa illusio evanuit, et invenerunt se omnes in (qr loco fetido et corrupto et ex tam magno et mirabili miraculo conversi sunt et servierunt Christo.

Notes:
  • Saint Pierre Martyr dominicain tué en 1252 par un hérétique alors qu'il se rendait à Milan comme inquisiteur.
Indexed exemplum: TE019413
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para