Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Corpore Christi (359)

Item ad idem. Fuit quidam incantator qui habens demonem inclusum in quodam annulo, dum quadam die loqueretur cum eo, demon incipit clamare: "Dimitte me obsecro ut fugiam paululum et revertar statim ad obsequium tui. ” Cumque ille concessisset et demon reversus fuisset, inquisisset causam recessus tremoris et doloris. Cumque demon se recusaret dicere et ille constrinxisset eum, ait: "In sacramento altaris est verus Deus qui creavit celum et terram et omnia que in eis sunt; et ideo ferre non potui ejus presenciam quia tunc portabatur per carreriam ad infirmum. ” Cumque sic loquerentur et sacerdos reverteretur, incantator in virtute Jhesu Christi ei precepit ut non recederet, qui tremens et dolens dum transiret sacerdos, ait demon: "Adorabo locum ubi steterunt pedes ejus. ” Et prostratus jacuit quousque transisset.

Indexed exemplum: TE019415
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para