Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Adulatione (36)

Quarto est malorum omnium augmentativa.

Duo homines unus verax et alter mendax accesserunt ad regionem symearum, quos videns symea superior inter ceteras stans super cellam dixit: "Hi homines sunt insidiatores et ideo volo probare eos qui sint. ” Et vocato mendoso dixit ei: "Quis sum ego ?” Cui ille dixit: "Vos estis imperator et isti sunt comites vestri. ” Quo dicto jussus est premiari, verax autem intra se dixit:"Iste mendax qui sic remuneratus est quia dixit falsitatem, majora munera mihi dabuntur si dixero veritatem. ” Cum autem interrogasset: "Quis sum ego ?” respondit verax: “ Tu es symea et omnes isti sunt similes tui. ” Tunc jussus est dentibus et unguibus laniari et expelli de regione illa.

Indexed exemplum: TE014112
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para