Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Corpore Christi (364)

Item ad idem. Cum Parisius omnes doctores commisissent sancto Thome de Aquino ordinis Predicatorum ut ipse materiam Corporis Christi terminaret, et omnes assentirent sibi et sue sententie, sanctus predictus hoc attendens in quibusdam quaternis omnia scripsit. Cum autem ad legendum deberet accedere cum maximis lacrimis rogavit Deum dicens: "Domine Deus propter caritatem qua dilexisti humanum genus impedi, linguam meam ut non possim proferre illa que scripta sunt in istis quaternis de sacramento altaris, si sit ibi aliquid contra fidem. ” Tunc statim Christus stetit super quaternos cum mirabili claritate et ait:” Omnia vera sunt et recta. ” Et cum socius suus hoc videns pro priori Parisiensi ivisset et aliis, et venissent una cum socio, viderunt cameram plenam claritate et sanctum Thomam per duos palmos stantem et elevatum a terra.

Notes:
  • Saint Thomas d'Aquin dominicain maître en théologie (1225-1274).
Indexed exemplum: TE019420
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para