Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Cruce (371)

Item ad idem. Legitur in Passione Cipriani et Justine virginis quod cum unus magnus homo adamaverat Justinam, nec precibus, nec promissis vel minis vellet ei consentire, vel ejus conjugio copulari, voluit eam rapere. Sed facto ab ea signo crucis perdidit virtutem superandi. Cumque ille Cipriano incantatori dedisset duo talenta ut per maleficia eam haberet, dum quoddam ungentum dedisset dyabolus ad quod sequebatur mirabilis temptatio, facto signo crucis demonem confusum victum fugavit. Cumque fuisset vocatus alius fortior et dedisset medicamentum fortius, etiam per signum crucis ipsum abjecit. Tandem vocatur Princeps demonum, qui in specie mulieris virginis se transfigurans, dum ipsam inflammaret ad conjugium et rediret ad seipsam, demonem confusum emisit. Cumque demon fuit conjuratus a Cipriano per quid vincebatur, coactus respondit: "Per crucem Christi qui inferni claustra confregit. "

Notes:
  • Cyprien magicien à Antioche fut converti par la jeune fille même qu'il était chargé d'envoûter: sainte Justine.
Indexed exemplum: TE019427
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para