Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Cruce (376)

Secundo crux est infirmitatum curativa. Legitur in Hystoria Tripartita quod in civitate Gampoli erat arbor Perisopolis nomine plantata, ut dicitur, a Jeremia , tante virtutis ut portantes ejus folia, comedentes ejus fructus, aspicientes ejus florem a diversis infirmitatibus curarentur. Et hec, ut ibidem dicitur, Christo se inclinavit descendenti in Egipto. Hec arbor est crux Christi de qua colligitur triple vita: nature, gracie et glorie. Folia illius arboris sunt opera pietatis, sed fructus ex una parte sunt isti: quia crux est restauratio angelorum, gloria redemptorum, redemptio captivorum, reconciliatio reorum, destructio peccatorum, defensio justorum, inflammatio aliquorum, consolatio tribulatorum, refugium naufragantium, dejectio inimicorum, restitutio proborum. Vitam germinat, jocunditatem fructificat, oleum stillat, balsamum fundit. Fructus autem alterius partis sunt isti: summe dilectionis representatio, Christianitatis consignatio, divine pietatis participatio, inferni spoliatio, demonum repressio, mundi renovatio, veritatis promulgatio, justicie decor, humane nature justificatio, damnatorum salvatio, mortuorum suscitatio, civitatis celestis restauratio. Unde est arbor quam vidit Daniel, que habebat situs liberalitatem, quia in medio terre, altitudinis sublimitatem, magnitudinis dignitatem, fortitudinis infragilitatem, rectitudinis congruitatem, pulcritudinis speciositatem, fructuum ubertatem, umbre securitatem, liquoris jocunditatem.

Notes:
  • Hermopolis Thebaidae in Leg. Aurea, Ville d'Egypte située sur le Nil
  • Persidis in Leg. Aurea
  • Dan. 4
  • Jérémie: un des 4 Grands Prophètes d'Israël (v. 650 - v. 590).
Indexed exemplum: TE019432
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para