Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Deliciis (424)

Delicie mundi et carnis multa mala inducunt in nobis. Primum est penarum aggravatio. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam juvenis delicatus et in deliciis vivens ingressus est ordinem Predicatorum. Cum autem parentes ejus et amici instarent ut exiret ordinem, eo quod finaliter non posset pati labores, tunc juvenis respondit: "Propter hoc intravi quia sciebam me esse delicatum et nihil asperitatis posse sustinere, et quia cogitavi quod in inferno erat acerbissima pena, cum sit ibi frigus insuperabile, ignis inextinguibilis, vermis immortalis, fetor intolerabilis, tenebre palpabiles, flagella cedentium, horrida visio demonum, confusio peccatorum, desperatio omnium bonorum; et ideo elegi magis hanc penam ordinis sustinere quam illam que tanta est quod exprimi non potest. "

Indexed exemplum: TE019526
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para