Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Deliciis (427)

Item ad idem. Quidam peccator accedens ad quendam sanctum virum rogavit eum ut daret sibi penitentiam sed brevem. Tunc sanctus dixit famulo suo: "Vade et duc eum ad vallem vicinam, et dic primo quem invenies ut faciat sibi fieri brevem penitentiam, sed tu redibis statim. ” Cum autem fuit acceptus per illum qui custodiebat vallem, incepit clamare lamentabiliter. Statim reductus est ad virum Dei. Cum autem vir Dei licenciaret eum ut recederet, dixit peccator: "Absit hoc a me. Nam custos vallis duxit me ad horribilem locum penarum et solum ex visu pre timore corrui quasi mortuus. Hoc tantum subaudi quod illa penarum genera ubi aliqui serrabantur, aliqui plumbo liquefacto subflammabantur, aliqui igneis cathenis ligabantur, dabantur propter delicias in hoc mundo dilectas; et ideo illas volo contemnere et facere penitentiam tecum. "

Indexed exemplum: TE019529
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para