Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Deliciis (430)

Tercium malum est Dei indignatio.

Legitur de Septem Donis Spiritus sancti quod quidam rex fuit qui habuit viridarium, et illud tradidit cuidam ceco et quidam contracto ad custodiendum; quia vero contractus non poterat accedere ad fructus arborum, rogabat cecum ut eum elevaret de terra et condivideret sibi fructus perceptos. Qui cum acquiescens et eum elevasset, arbores detruxerunt. Tandem venit rex ad viridarium suum, et cum vidisset arbores destructas, interrogavit contractum qui hoc fecerat, respondit: "Domine cecus fecit, quia ego non possum me movere. ” Econtra cecus dicebat: "Ymmo contractus, quia ego non possum videre. ” Tunc rex percipiens quod ambo fuerant operati ambos interfecit.

Iste rex est Deus, viridarium est perfectio virtutum, bonorum spiritualium et donorum Dei in quo sunt tot arbores quot perfectiones creature ad servitium hominum destinate. Sed custodes sunt anima que est cecus et cor quod est contractus: anima portat corpus sed corpus destruit ordinem deliciarum, et ideo uterque habent damnationem eternam.

Notes:
  • cet exemplum est placé dans B sous la rubrique Corpus Christi.
Indexed exemplum: TE019532
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para