Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Deliciis (432)

Item ad idem. Clericus quidam viciis carnalibus deditus penitentiam facere contemnebat. Cui apparens Christus in nocte in ea forma qua crucifixus fuit, ostendit ei sua vulnera cruentata dicens: "O maledicte, cur non attendis quot vulnerationes quam coronationem et lanceationem sustinui pro peccatis tuis ? Cur preponis ornamenta tui capitis coronationi mee ? Cur preponis indumenta tua nuditati mee ? Cur audis vanitatem cantuum, non attendis ad planctus lacrimabiles meos ? Cur non consideras sotulares tuos et clavos pedum meorum ? Cur etiam augmentas lutum in facie mea et abtergere contemnis ? Necesse est ut qui amplectitur delicias et meis doloribus eas preponit, ut a gaudiis humano generi acquisitis per meos dolores separetur et ducatur ad dolorem eternum. "

Indexed exemplum: TE019534
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para