Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Deliciis (434)

Quintum malum est eterna damnatio.

Refert Gallus quod fuit malefica utens mirabilibus deliciis. Que cum quadam die agnosceret sibi imminere mortem, vocatis filiis suis ait illis: "rogo vos per materna viscera ut cum mortua fuero consuatis me in corio crineo et includatis me in sepulcro lapideo, et cooperturam ejus constringatis cum ferro et plumbo, tribus cathenis ferreis et magnis totum sepulcrum ligate, et cum tribus diebus ibi fuerim , pro me cantate missam. Si in quarto die me inveneritis in terra me sepelietis. ” Cum autem omnia fuissent completa, primis duabus noctibus cum mirabili strepitu demones irruentes circa sepulcrum duas cathenas confregerunt, media integra remanente. Sed in tercia nocte circa gallicantum advenit cum magno strepitu magna et mirabilis multitudo hostium, et templum in quo sepulcrum erat positum a fundamento visum est moveri. Tunc unus demon terribilior ceteris accessit ad sepulcrum, clamavit dicens: "Surge maledicta, et accipe in tuo corpore maledictionem eternam, eo quod totum corpus tuum et cor deditum fuit deliciis, vanitatibus, honoribus et peccatis. ” Quod cum illa respondisset de sepulcro: "Non possum quia ligata sum vinculis. ” Ille accedens ad sepulcrum cathenam et ligamenta ut stuppam confregit, et inde eam extrahens de sepulcro, super equum igneum eam posuit et in presencia omnium ad infernum deduxit .

Indexed exemplum: TE019536
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para