Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Deliciis (435)

Sextum malum est evidens deceptio.

refert Valerianus quod quidam juvenis fugiebat a facie unicornis, et cum fugeret cecidit in baratrum, et dum caderet extensis manibus arborem apprehendit. Cujus pedem duo mures rodebant, sed de ejus summitate distillabat paululum mellis. Cum autem inferius respexisset quatuor dracones in profundo putei vidit paratos ad devorandum eum. Tunc iste deceptus ex dulcedine mellis ut sic considerabat ferocitatem unicornis, casum arboris et ferocitatem draconum.

Loquendo spiritualiter fugiens est homo, puteus est mundus, unicornis est mors, arbor est vita, mures rodentes dies et nox, quatuor dracones quatuor elementa, sed deterior draco est dyabolus que omnia contemnuntur propter modicas delicias mundi.

Indexed exemplum: TE019537
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para