Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Deliciis (437)

Item. Fingitur fabula quod cervus venit ad fontem magnum et clarissimum, et dum ymaginem suam aspexisset in aqua summe diligebat sua cornua propter pulcritudinem, sed tibias et crura summe odibat propter turpitudinem. Cum autem continue aspiceret et attenderet circa pulcritudinem cornuum et delectaretur in eis, interim venit venator cum canibus; et cum sequeretur cervum, velociter cervus ingreditur nemus et discurrens inter arbores et ramos arborum detentus est per cornua. Et ideo venator accedens ipsum cepit, tunc cervus intra se dolens dixit: "Cornua induentia tibi mortem dilexisti et laudasti, sed crura que sepe liberabant te a morte contempsisti et vituperasti, et ideo justa est captio tua. "

Loquendo spiritualiter iste cervus est homo vel mulier, sed crura sunt penitentia et humilitas. Quid ergo facit miser peccator? contemnit humilitatem et penitentiam, ymmo reputaretur valde vilis et coardus ac contemneretur ab aliis si quis penitentiam diligeret. Diligit tantum cornua id est delicias. Sed finaliter venit justicia Dei, que venator, et cum canibus suis fugat peccatorem id est cum afflictionibus. Dum peccator fugit et credit salvari in virtute tibiarum penitentie et humilitatis, cornua ipsum impediunt inter virgulta affectionum parentum; et ideo dum vident sibi imminere mortem eternam dicunt: "Ve nobis! Quia dileximus quod erat mortiferum et contempsimus quod donabat vitam. "

Indexed exemplum: TE019539
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para