Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Desperatione (439)

Desperare non debet peccator propter tria: primo propter penitentie efficaciam.

Unde legitur quod quidam delectationi vacavit in tantum quod nulli peccato quantumcumque enormi unquam se negavit, filiam non dimittebat propter matrem nec econverso neque sororibus unquam parcebat. Cum apropinquaret morti, fuit vocatus quidam sanctus heremita et ejus confessionem audiret; tunc iste: "Vade quia major est iniquitas mea quam misericordia Dei. ” Tunc sanctus: "Fili carissime noli sic dicere, quia tanta est virtus penitentie et confessionis ut si doleas de peccatis omnia tibi remittentur a Deo. ” Tunc peccator: "Magnum est quod dicis. ” Tunc heremita: "Fac hoc quod dicam tibi. Ego spoliabo me omnibus bonis et meritis meis et tu spoliabis te omnibus peccatis tuis et sic non oportebit te dubitare. ” Quod cum maleficus concessisset et ambo fecissent cambium, dixit heremita malefico: "Nunc narra mihi que mala fecisti ut sciam de quibus facere penitentiam. ” Qui cum infinita peccata expressisset et nullum secum retinuisset, ait heremita: "Tu doles de istis et vis quod hec sit sacramentalis confessio tua?” respondit maleficus: "Sic. ” Tunc heremita: "Et ego absolvo te. ” Cum autem mortuus fuisset et post mensem heremite apparuisset, dixit quod in via salvationis erat. Cum autem requireret quid esset de meritis suis de quibus expoliaverat se, ait mortuus: "Dominus ea tibi reservat duplicata quia et abstulisti desperationem meam et signum maxime caritatis demonstrasti. "

Indexed exemplum: TE019541
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para