Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Desperacio (441A)

Legitur de desesperatione et hec ex quodam exemplari ubi diversa continentur. Igitur Ildebrandus manens apud Holtendorium, travertens intrans silvam cum quodam comitive (sic) suo, occidit eum occulte; fuerunt enim quedam inimicicie inter ipsos sed sopite. Quo reverso et alio non revertente, ipse suspectus habetur de morte illius. Et cum coram judice super fuisset tractus in causam, cum diu negasset, tandem confessus est , sacerdos eum tractans in parte monuit ad contritionem, sed confessori respondit: "Quid posset michi ista prodesse? homo dampnatus sum. " Ait illi sacerdos: "Adjuro te per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum ut infra hos XXX dies, michi appareas et sine omni periculo vite mee certifices de statu tuo. "respondit: "Si michi licitum erit, libenter faciam sic. "Qui sententia tali dampnatus est. Nocte quadam, infra tempus statutum, jacente sacerdote in lecto, ecce vehemens ventus et frigor lumborum, ut etiam temperata animalia vix retinerentur in stabulo. Et ecce evigilans sacerdos vidit ostium apertum, et Hildebrandum in camino ignis ardentis residentem, et sibi appropinquantem. Territus sacerdos, sub attestatione divini nominis precepit eum stare. Cui Hildebrandus :" Ecce assum dampnatus eternaliter, maxime proter desperationem, sed si secundum tuum consilium egissem penitentiam, evasissem illam. Non enim punit Deus bis in eadem pena. Hoc autem scias quia si non fuissem vivus a te adjuratus, tibi mortuus nocerem quod malo tuo huc advenissem. Consulo tibi ut tuam vitam emendes, ne similem penam recipias. "Nam sacerdos ille usque ad illud tempus sine ordinatione plurimum celebraverat. Et cum vellet sacerdos eum plura interrogare, respondit: "Non licet mihi hic diutius remanere, multi demones ad ostium me expectant. "Hoc dicto, recessit cum stridore et ejulatu maximo et terrore bestiarum . Sacerdos vero transivit ad ordinem cisterciensem apud Herseclusen. Sanctus monachus non potuit tamen obtinere a papa innocentio ut fieret sacerdos. Et in eadem manu quam extenderat ad archam Dei, acriter punitus est. Et cum manus medicinaliter abscideretur, non profuit ei sed sic vitam finivit.

Indexed exemplum: TE020133
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para