Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Diligere (447)

Diligere debemus Deum et proximum propter multa.

Primo propter nature incitamentum.

Legitur quod cum quidam interrogasset quendam senem per quem modum posset Deum diligere, respondit senex: "Considera quid in te fecerit quia corpus et animam, et ideo plus patre et matre debes eum diligere. Secundo qualem te fecerit quia ad suam ymaginem et cum omnibus membris et cum grata figura, et ideo est plus diligendus cum restitutione et conservatione membrorum. Tercio considera ad quid te fecit, quia ut omnibus bonis celestibus , corporalibus, viventibus, diviciis et terrenis utaris recte. Insuper ad beatitudinem te elegit. Quarto considera quam affectuose te querit, quia si vis vendi Deus te emet carius, si vis dari, nullo digniori, quia continet in se omne bonum. Si vis per violentiam trahi, nullus est fortior. Quinto considera quis est qui te fecit quia gratissimus largitor, largissimus administrator, pius consolator, sollicitus gubernator, eternus conservator, voluntarius ditator, copiosus redemptor, glorificationis largitor. "

Indexed exemplum: TE019572
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para