Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Diligere (449)

Tercio propter nostrum augmentum.

Legitur in Gestis romanorum quod fuit unus imperator liberalissimus, et tante libertatis quod quandocunque mittebatur sibi encenium sibi gratum statim in donis excellentioribus centuplum restituebat. Sed in encenio multas conditiones requirebat: ut volontarie esset missum, ut per domicellam esset portatum, ut a corruptione esset alienum, ut lintheo esset precinctum.

Iste imperator est Deus, encenium est amor vel dilectio qui debent mitti ex toto corde, ex tota anima, ex tota virtute, coopertum sapiencia, sincerum munditia, delictum mansuetudine portatum per humilitatem, et tunc majora dona restituntur nobis a Deo.

Nota quod diligere Deum ex toto corde est eum diligere sapienter sine deceptione et cum puritate assentire articulis fidei. Diligere eum ex tota anima est diligere eum dulciter, non abducti blandiciis et lasciviis, sed compati ejus doloribus. Sed ex tota virtute eum diligit qui non fractus injuriis, minis, tormentis, justiciam non deserit, sed in Dei amore continue perseverat.

Notes:
  • Deut. 6, 5;Mt. 22, 37;Mc. 12, 30;Lc. 10, 27
Indexed exemplum: TE019574
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para