Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Diviciis (454)

Divicie inordinate possesse multa mala inducunt in nobis.

Primo enim inducunt Dei contemptum.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam rex habuit nobilissimam et munitissimam civitatem in monte in qua regnabat. Qui hostes non timens. Cum haberet duos filios unum majorem quem proponebat heredem facere, et alium minorem, terras et civitates quas dominus rex habebat in planicie ei dimisit. Tunc Sarraceni insurrexerunt contra majorem, eum cum terra sua ceperunt et in carcere artissimo incluserunt. Quod audiens pater congregato exercitu et Sarracenos expulsit et filium liberavit. Unde ex hoc indignati Sarraceni cum mirabili exercitu ceperunt invadere regnum patris, qui vocans majorem filium sibi magis propinquum in adjutorium. Ille venire contempsit licet per diversos nuncios et literas fuisset vocatus. Tandem misit unam literam sic dicens: "Fili carissime, rogo te ut motus naturali pietate venias vindicaturus paternam injuriam, et si hec pietas non sufficit moveant te beneficia suscepta. Fui enim propter te vulneratus, hereditas tua tibi auferetur et corona glorie removetur . ” Qui irridere cepit preceptum patris et contempsit venire. Tunc junior filius licet non esset vocatus et esset pauper, congregato exercitu venit ad vindicandum injuriam patris, et prostratis inimicis de voluntate omnium baronum heres regni constitutus est, filio majore capto et carcere perpetuo mancipato.

Loquendo spiritualiter iste rex est Deus, filius major est status divitum, filius minor est status pauperum, et istis dimisit planiciem hujus mundi; et quia Sarraceni infernales hos invaserant et incarceraverant per peccata, venit Filius Dei in campo et vulneratus et injuriis affectus restituit hereditatem nostram. Quod audiens dyabolus direxit exercitum suum contra Matrem Ecclesiam. Quod attendens Christus benedictus supplicavit prelatis, princibus et divitibus ut prestent subsidium ne vilior sit ecclesia quam stabulum, ne viliores sint anime quam porci eorum. Qui contemnentes ejus mandatum nec curantes de amore naturali, de beneficiis susceptis, ipsum obliviscuntur. Sed pauperes et humiles ipsi afficiuntur ad Matrem Ecclesiam, ipsam honorant, ipsam sustinent et ditant. Ideo istis datur gloria sempiterna, divitibus in inferno reclusis.

Indexed exemplum: TE019579
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para