Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Diviciis (465)

Item ad idem. Aquila rex avium parlamentum generale vocavit, ut quilibet veniret et ostensa sua pulcritudine secundum eam remuneraretur. Quod audiens corvus in via edificavit tabernam, et a qualibet ave transeunte furabatur unam plumam, ita ut tractis illis ipse exuit se plumis suis et induit se varietate aliarum plumarum. Cumque venisset ad parlamentum et propter pulcritudinem suam summe honoraretur, aquila fraudem cognoscens, ait: "Corona debet dari pulcriori realiter et non ficte; et ideo attendatis si est aliqua avis que se ornaverit vestris plumis. Et si est aliqua quelibet recipiet quod suum est, et tunc judicabimus de pulcritudine vestra. ” Tunc aves omnes attendentes ad corvuum quelibet vidit in corvo suam plumam, et eam accipientes vilior et deterior est inventus. Et ideo laceratus est et traditus morti.

Loquendo spiritualiter aquila ista est Deus, corvus est dives, cetere aves sunt omnes alie creature ex quibus accipit suam pulcritudinem. Et quia gloria non datur pulcris ficte sed realiter. Et dives malus, sublatis diviciis adjectis, est turpior omnibus, ideo judicatur damnationi eterne.

Indexed exemplum: TE019590
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para