Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Dies Dominica (465A)

Dies dominica propter multas rationes quas ponit Augustinus est servanda. Primo in ipso die fuit visa prima lux, ut in Genesi legitur "Fiat lux". Etiam hac die reliquie dies sumpserunt exordium. In hac enim die multa et magna mirabilia promissa salutis fecit Dominus. In die dominica recessit arcus post diluvium. In die pluit Dominus manna de celis filiis Israel in deserto. In die dominico percussum est mare rubrum per Moysem et transierunt sex milia centum armati et cecinerunt canticum Domino. Etiam percussit mare Moyses et reversum est in locum suum et submersus est Pharao cum curibus et equitatibus suis, et non est relictus ex eis unus. Item in die dominico percussit Moyses petram in deserto et fluxerunt quatuor fluvia. In die dominico natus est Christus ex Maria Virgine. In die baptizatus est et Spiritus Sanctus descendit sua divina majestate in specie columbe. In die dominico fecit vinum ex aqua in Cana Galilee. In die dominico satiavit Dominus quinque milia homini de quinque panibus et duobus piscibus. In die dominico venit Dominus ad discipulos januis clausis. In die dominico conjunxit pacem inter celum et terram, inter angelos et homines, inter Dominum et hominem, inter corpus et animam, sicut Apocalypsis dicit. Iste est pax nostra qui fecit utramque unum. In hac die misit Spiritum Sanctum in die Penthecostes in discipulos. In die dominico raptus est Paulus, et audivit archana verba que non licet homini loqui, ut ipsemet dicit. In die dominico ipse Dominus noster Jhesus Christus venturus est in majestate sua cum angelis suis, quando reddet unicuique juxta opera sua. Ante Domini Passionem non decem sed prima sabbati VII dies habebat ebdomada, sex dedit ad operandum nobis, et unum diem dedit nobis ad orationem, ad requiem et dissolutionem malorum. "Festinare debes ad orationem orare Deum in sancta ecclesia, et nichil alium debes facere in sancta dominica. Sed recedentes ab operatione, in ecclesiis procedamus. Non enim est ab operatione tantum recedendum, sed a malis peccatis. Egredere in platea in altera die neminem invenies. Egredere in dominico et invenies quosdam coreizantes, alios manu plaudentes, alios ridentes, detrahentes proximo suo, et alia multa possunt dici que homines in festis faciunt. Si ad ecclesiam veniunt, quod ibi vident dicam tibi. Vident Dominum nostrum Jhesum Christum super mensam et super altare in sacrificio, ad quem descendunt angeli, ibidem assistit Spiritus Sanctus principalis et alia multa. " Dicit commendans illos qui vadunt ad ecclesiam et vituperans facientes vanitates in die dominico tam sanctissiomo.

Indexed exemplum: TE020136
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para