Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Elemosina (482)

Sexto est Christi receptiva.

Fuit quidam Gregorius nomine mire sanctitatis qui quolibet die . XII. pauperes pascens, dum quadam die videndum omnes venisset, tredecim vidit ibi. Et requisito procuratore quot ibi posuerat, dixit quod XI… tantum erant. Tunc Gregorius tredecimum, quem nullus videbat nisi ipse, ad se vocavit et quis esset diligenter inquirit. Cui respondit pauper: "Cur queris nomen meum quod est mirabile? Ego, inquit, sum ille cui frequenter misisti tuam scutellam argenteam, cui post naufragium pecuniam donasti. Ego, inquit, sum angelus Dei ordinatus ad protegendum elemosinarios et de thesauro meritorum Passionis Christi reportare copiosas mercedes, et specialiter illis qui sunt fideles dispensatores ecclesie et patrimonii Crucifixi. "

Indexed exemplum: TE019606
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para