Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Sacramentum Eucharistie (491)

Item ad idem. Duo fratres se multum diligentes per mortem unius sunt divisi. Tandem apparuit suo socio et insinuavit quod licet religiose vixisset, quindecim annis debebat in Purgatorio cruciari nisi virtus sacrificii altaris eum juvaret. Tunc vivens diligenter confessus in crastinum missam inchoans, dum esset ad sumptionem Corporis Christi, sic ait: "Domine Jhesu Christe, ego servivi tibi absque cogitatione peccati mortalis tot annis et si tantum fuissem preco Soldani quam fui tuus quandocumque incarceratum petitum mihi donaret. Rogo ergo te Patrem misericordiarum ut incarceratum socium meum velis liberare de penis illis. ” Tunc post modicum tempus visibiliter ei apparuit socius, dicens se esse liberatum virtute Corporis Christi et devote orationis.

Indexed exemplum: TE019615
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para