Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Femina (506)

Notandum hic quod ponuntur omnes male conditiones mulierum, sed postea ubi tangitur de ista dictione "mulier, ” ponantur omnes bone conditiones earum.

Femina multa mala inducit in nobis.

Primo est virorum deceptiva.

Refert Valerius quod cum quidam philosophus familiaritates mulierum reprehenderet et hoc ad audientiam ipsarum venisset, una illarum pignus posuit quod eum ad libidinem provocaret, insuper equitaret super eum. Cum autem diversis oblectamentis mentem ejus divertisset et ipse actum illicitum postulasset ab ea, dolose cum una conditione quod primo per unam totam aulam equitasset super eum. Tunc clam vocatis princibus et rege et mulieribus, dum sapiens tanquam animal iret cum quatuor pedibus et ipsa desuper equitaret, ingressus est rex cum magna multitudine mulierum et principum. Tunc sapiens ad deceptionem attendens, regi dixit: "O rex, si me constantem et fortem mulier decipit, quid faciet illis qui continue morantur cum illis ?” Induta autem hec offensa magis est honoratus.

Indexed exemplum: TE019630
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para