Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Femina (509)

Item ad idem. Refert Petrus Alphonsi quod quidam perrexit ut vindemiaret vineam suam. Uxor autem ejus credens eum diu moraturum vocavit amasium suum. Dominus autem ramunculo percussus in oculo dum nihil videret cito rediit; et dum pulsaret ad hostium, amasius in camera absconditur et janua aperitur. Tandem viro properante ad lectum, retraxit eum uxor dicens: "State ut super oculum sanum dicam vobis carmen, ne infirmetur egritudine infirmi. ” Et cum clausisset oculum tam diu eum clausum tenuit quousque amasius suus recessit.

Indexed exemplum: TE019633
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para