Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Femina (515)

Item. Quidam peregre proficiscens uxorem pulcram dimisit, que adamata a quodam juvene ei consentire nolebat. Cum autem totus immutatus cuidam vetule occurrisset, et inquirente causam suum propositum indicasset, vetula in manum promittit. Unde accepta canicula dum per triduanum jejunium afflixisset, dedit ei granum synapis cum pane confectum comedere. Que pre amaritudine cum incepisset lacrimari, vetula eam accipiens cum habitu honesto accessit ad domum domine adamate, et requirenti causam fletus canicule, respondit vetula: “ Domina, confidenter loquar vobis. Hec canicula fuit filia mea prepulcerrima et honesta; que cum adamaretur a quodam juvene et contemneret consentire, illo mortuo, in caniculam est mutata. ” Tunc hec mulier cito decepta, dum pulsaretur donariis et verbis, statim maculata est per eum.

Indexed exemplum: TE019639
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para