Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Fide (526)

Item ad idem. Legitur quod quidam sapiens a hesitans cirea ea que erant fidei non dubitando sed inquirendo, et creditur quod fuit beatus Dyonisius, positus in extasi vidit viridarium pulcerrimum in quo licet essent multe arbores pulcerrime, una erat ibi excellentior habens folia aurea infinite pulcritudinis. Cumque requireret a ductori que esset lia arbor, respondit : « Ista est fides, ficus rubei sunt martirisationes et tormenta Christi et Sanctorum, et quot vides folia deaurata tot possunt dici laudes de fide. Nam fides est porta celi, porta virtutum, porta Dei, thesaurus absconditus, pulcrificatio intellectus, matrimonium Dei et anime, anulus aureus, virginitas mentis, primogenita virtutum, scutum firmissimum contra hostes, vexillum erroris, medicina vuJneris, oculus anime, lux dirigens, scala Paradisi, columna nubis, stella cardinalis, corona honoris; habens quinque flores scilicet consilium, intellectum, prudentiam, cognitionem et fortitudinem. Fides est initium vite, radix salutis humane et bonorum omnium mater, scriptura aureata tua via regia et lapis preciosus. »

Tunc iste ad se reversus mirabiliter conservare visus est virtutem Dei fidei 1.

Indexed exemplum: TE019668
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para