Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Filiis (531)

Filii erga parentes debent sè habere hoc modo :

Primo debent eos diligere.

Legitur quod quidam habens uxorem suspectam de adulterio, scita veritate quod de alieno, duos filios a habuerat et unum de eo, cum ipsa in morte nollet revelare qui esset legitimus et qui spurii, finaliter dum post mortem ejus vir moreretur, in testamento suo quoddam viridarium quod habebat legavit filio legitimo. Tunc eo mortuo quilibet voluit habere viridarium, eo quod quilibet affectaret quod esset legitime natus. Tandem veniunt ad judicium, et judex visa difficultate jussit extrahi corpus patris de tumulo et. ligari in porta viridarii, et qui rectius eum percuteret circa cor ei adjudicaretur viridarium. Cum accepissent sagittas et arcum et duo spurii projecissent, alter circa cor et alter circa collum, filius legitimus noluit projicere sed preelegit perditionem viridarii, immo sagittas de vulneribus extrahebat et lintheo tergebat. Cumque hoc vidisset judex hunc cognovit esse legitimum et viridarium assignavit, alios exclusit de terra.

Loquendo spiritualiter, iste dominus est Christus, uxor sua est vitaj que parit tria genera hominum : quidam sunt raptores, quidam blasphemi, quidam justi, sed iste est legitimus Filius Dei. Viridarium legatum est vita eterna, sed blasphemi jaculant Christum juxta cor, raptores circa membra quia intendunt deprimere depauperare et confundere justos qui sunt membra Christi; sed filius legitimum jacula et vituperia emissa contra Christum detergit et linit; et ideo est dignus vita eterna.

Indexed exemplum: TE019673
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para