Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Filiis (533)

Secundo debent eis beneficium impendere.

Legitur quod fuit quidam burgensis qui habens duas filias quicquid habebat dedit eis pro dote. Cumque pauper effectus esset, nunc ab ista nunc ab illa reciperet necessaria vite, et ille jam gravaretur accepto consilio a quodam sapiente replevit archam seratam magnis lapidibus nec cuidam clavem prestabat. Filie vero attendentes ad diligentem custodiam arche credentes quod esset thesaurus, honorabant patrem et serviebant ei attente. Tandem infirmatur pater et facto testamento archam cum contento filiabus legavit, cum ista conditione ut non aperiretur quousque esset sepultus. Pater sepelitur honorifÏce et postea aperitur archa in qua inventi sunt solidi lapides cum malIeo quo fuerant confracti, in cujus cauda erat cedula talis tenoris : « De quest marcel syensucat qui per suos enfans ses deseretat : de isto marcello sit excerebratus, qui pro filiis est exhereditatus. »

Indexed exemplum: TE019675
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para