Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Filiis (537)

Quinto debent eis obedire.

Legitur quod fuit quedam mulier a habens tres filios, duos de adulterio et unus de marito suo. Cum haberet unum pirum tantum pro dote, ne discernerentur spurii a legitimo per patrem in suo testamento pirum sic divisit : majori legavit rectum et curvum arboris, medio legavit viridum et siccum arboris, tercio legavit quicquid erat infra terram et extra terram arboris. Mortua matre quilibet voluit habere totam arborem; et ideo veniunt ad judicium. Tunc judex dixit quod ejus esset arbor qui laudaret se de majori agilitate. Tunc primus laudavit se : « Si lepus currit et ego post eum, aufero sibi pellem sine retardatione aliqua sui cursus. » Secundus dixit : « Equus velocissimus currit, aufero sibi ferrum, depono militem sine retardatione aliqua sui cursus vel mei. » Tercius dixit : « Ascendo super montes altissimos in medio quorum fiant ornnes venti. Expanditur culcitra, tante subtilitatis sum quod, licet venti fient, pluma sit subtilissima, culcitra sit aperta, infra retineo omnes plumas. »

Hec mater est vita, pirus homo, tres filii mundus. Primus filius voluntas vel ratio que expoliatur omni virtute. Secundus filius mors, equus corpus, miles anima, ferra quatuor sunt pulcritudo, divicie, nobilitas et fortitudo. Tercius filius demon, duo montes duo testamenta, ventus dona Spiritus Sancti, culcitra plena plumis conscientia plena peccatis. Et isti datur pirus id est homo in judicio Dei.

Indexed exemplum: TE019679
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para