Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Filiis (538)

Item. Fuit quidam infirmatus infirmitate incurabili. A medicis cognitionem habuit quod nunquam curari potuit quousque habuisset de aqua fontis viventis; que erat medicina omnis languoris. Unde vocatis tribus filiis supplicavit ut terras discurrerent, aquas probarent; et ille qui portaret aquam fontis viventis illi dimitteret regnum. Tunc filii accepta pecunia diviserunt totam terram sic : ut antiquior iret per riparias, medius vera per planicies, junior autem per montes. Finaliter iste junior dum ivisset per maxima nemora venit ad domum cujusdam senis a quo esset edocturus ubi esset fons juventutis. Sed pericula multa et diversa sunt ibi exposita ab eo que nisi posses aggredi et superare, melius esset remanere quam ire. Primum enim periculum erat obviatio cujusdam colubri quem debebat interfIcere. Secundus erat compositio juvencularum quam non debebat aspicere. Tercium periculum erat obviatio militum et baronum, qui presentabant quodcumque genus armorum si aliquod illorum reciperet. Quartum erat apertio pallacii infra quod erat domicella tenens clavem fontis juventutis. Nam in porta erant campanule et statim quando tangebantur campanule sonum faciebant, milites veniebant et interficiebant tangentem; et contra illud periculum heremita dedit spongiam qua implerentur campanule ne sonum causarent. Tandem ivitj juvenis et cum coluber invasisset eum, cum lan-cea ipsum aggrediens leviter interfecit, ingreditur postea pratum mulierum , pulcerrime sibi occurrunt, sed ille velans faciem absque verbo recessit ab eis. Et cum ad quoddam castrum pulcerrimum venisset, milites et barones sibi occurrunt, omne genus armorum offerunt equos pulcerrimos sibi presentant, sed iDe omnia contemnens ad pallacium pervenit. Et implens campanas spongia, dum ingressus fuisset pal1acium vidit pulcerrimam mulierem, cui humiliter supplicavit ut de fonte juventutis preberet. Tunc lia : « Dictum est mihi a domino patre meo quod cum illo milite contraham si, habita victoria de omnibus impedimentis sibi objectis in via, ad me salvus pervenerit. Et quia tu es ille, non solum de fonte juventutis habebis sed me habebis in sponsam. » Qui reveniens ad patrem per aliam viam obtinuit regnum ab eo, accepta juvencula in uxorem.

Loquendo spiritualiter isti tres filii humani generis quorum est pater infirmus sunt tres status hominum : unus status est requirens delicias, et iste vadit per riparias; alius est requirens delicias, et iste vadit per planicies; tercius vadit per penitencias, et iste vadit a per montes. Huic occurrunt quatuor impedimenta : affectio vindicte qui est coluber, carnis complacentie que sunt mulieres, affectio rei terrene et timor paupertatis qui sunt milites, appetitus honoris qui sunt campanule. Primum vitatur per lanceam memorie Passionis Christi, secundum per fugam paupertatis, tercium per spem remunerationis, quartum per spongiam humilitatis. Tandem ingressus in pallacium gratie, inventa ibi caritate que est filia Dei, non solum aquam remissionis culpe obtinet sed et ipsam habet.

Indexed exemplum: TE019680
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para