Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Gloria Dei (553)

Gloria Dei affectari debet a nobis propter multas narrationes a. Primo quia ad superna elevat.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod cum quidam sanctus affectaret scire conditionem perfecte glorie, raptus est in quodam domo, vidit coronam tante C pulcritudinis ut ejus mens totaliter raperetur. Cum requireretur a ductore que esset illa corona, respondit : « Hec est gloria Beatorum et hü lapides sunt septem perfectiones que contemplabuntur in ea h. Prima agnoscet potentiam et perfectionem Patris, secunda contemplabitur perfectiones Filii, tercia contemplabitur bonitatem Spiritus Sancti. Ceteri vero lapides de novem ordinibus angelorum. » Et cum iste vix vellet recedere, ait ei angelus : « Vade et in rebus terrenis contemplare ejus pulcritudinem, ejus honorem et ejus valorem. Pulcritudo ejus ostenditur ex productis a natura et ab arte, in quibus sunt mire pulcritudines et opera pietatis. Valor ejus percipitur ex precio quo emitur, ex operibus quibus decoratur , ex lapidibus quibus adornatur; sed honor ejus percipitur ex capite in quo portetur, ex loco in quo clauditur et ex his a quibus aspicitur.

Indexed exemplum: TE019695
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para