Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Ambitione (57)

Sexto est homicidii causativa.

In Theutonia fuit quidam archidyaconus qui ambiens episcopatum, collocavit lapidem grandem super portam per quam episcopus ingrediebatur oratorium benedicte Virginis Marie. Dum igitur mane more solito ingrederetur oraculum ad salutandum beatam Virginem, lapis cecidit et eo interfecto archidyaconus loco ipsius episcopus est consecratus. Dum autem faceret convivium canonicis et principibus, quidam devotus raptus est coram divina presencia et vidit Virginem Benedictam ostendentem caput sanguinolentum episcopi illius, filio suo dicens: “ Fili adhuc recens est sanguis capellani nostri, et ille homicida crudelis gaudet de dignitate illius. ” Tunc Filius videns ejus servitorem adesse ei jussit ut peremptorie eum citaret. Cum igitur hoc episcopo referret coram omnibus subito exspiravit.

Indexed exemplum: TE014201
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para