Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Virtute Incarnationis (581)

Virtus Incarnationis multa bona inducit in nobis. Primo est peccatorum allectiva a.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quedam monialis exiens ordinem suum facta est publica meretrix. Tandem post multos annos cum cogitaret de judicio Dei et de inferno, desperabat propter magnitudinem C peccatorum et penarum. Dum cogitaret de Paradiso et considerabat immunditiam suam desperabat, eo quod immundus nunquam illuc ingreditur. Cum considerabat de Passione et de bis que Christus pro ea sustinerat desperabat. Sed quando venit ad considerationem Nativitatis, quo modo pro nobis factus erat puer et quomodo cito placabitur, ingressa coram ymaginem beate Virginis, tota perfusa lacrimis rogabat ut per merita sanctissime Incarnationis remitteret sibi peccata sua. Et dum diu flevisset, audivit vocem dicentem sibi quod meritum Incarnationis et virtus infantie remittebat sibi 1 peccata.

Indexed exemplum: TE019723
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para