Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Amicicia (60)

Amicicia vera multa bona facit in nobis.

Primo est mortis liberativa.

Dicitur quod quidam comes fuit in roma qui habens unicum filium, ipsum in morte heredem constituit. Quo mortuo, filius se male societati uniens, omnia bona sua cum tribus amicis consumpsit et sociis ad confusionem suam. Depauperatus tandem commisit homicidium et ratione sui generis fuit sibi data electio: vel quod suspenderetur vel quod daret quinque marcas puri auri. Ille autem confisus de tribus amicis quibus tot bona fecerat et cum quibus totam hereditatem suam consumpserat, elegit solutionem auri, et mittens pro principali dixit: "Amice, nunquam te offendi nec mandatum tuum contempsi omne quod tibi placuit complevi , nunquam fatigatus de tuo servicio pro quo nec laborem mortem vel periculum timui dummodo tibi possem satisfacere omnia pulcra jocalia que poteram dabam tibi, et omnia bona mea tua erant. Semper omnes amicos meos dimisi propter te et ipsos offendi pre amoris magnitudine dormiendo, comedendo, orando, cor meum tecum erat. Et ideo cum tantum dilexerim te, rogo ut nunc ostendas amiciciam tradens quinque marcas ad liberationem meam. ” Cui ille:” Scio quod vera sunt omnia que dicis, sed plus teneor mihi quam tibi et sum gravatus familia et non possum tradere quod petis. Sed ut non possim redargui de ingratudine, faciam hanc gratiam ut cum duceris ad suspendendum, dabo tibi unum pannum quo cooperiantur oculi tui. ”

Illo recedente misit pro secundo et expositis omnibus que dixerat primo dixit secundus: "Vera sunt omnia, sed quia aurum tradere non valeo, hanc gratiam tibi faciam quod sociabo te ad patibulum. "

Illo recedente, vocatus est tercius cui preponens omnia que dixit primo, respondit tercius vera esse omnia, ne igitur ingratus reputaretur dixit quod si non esset alius qui sibi verteret scalam, hoc facere ipse esset paratus, sed non tradere quinque marcas. Illo vero recedente in carcere flere incepit, et in dolore recordatus est quomodo in terra sua erat unus bonus homo, qui ex dilectione parentum suorum semper reprehendebat mala sua licet ipse parum curasset, et de sua bonitate confisus misit pro eo, et facta vera et humili recognitione coram illo de omnibus malis suis, ille compatiens quinque marcas tradidit et eum a morte liberavit.

Comes est Deus pater, comitatus sunt bona spiritualia sacramenta ecclesie et opera misericordie. Filius est homo qui adherens peccatis homicida efficitur imaginis Dei; et ideo adjudicatus est morti nesciens tempus modum et statum. Quia vero omnia bona sua dissipavit cum tribus amicis, scilicet cum mundo, parentibus et dyabolo, ad istos recurrit in morte. Et primus, scilicet mundus, dat tantum sudarium auferens omnes honores, omnia bona temporalia, oblitus omnium laborum factorum propter eum. Secundus amicus scilicet parentes, associant usque ad patibulum sepulture. Tercius amicus, scilicet dyabolus, vertit scalam, id est spem a se promissam auferendo gloriam et dando damnationem eternam. Quartus qui est contemptus est Christus, qui est plenus benignitate et misericordia, accedit ad contritum existentem in carcere peccati, et sibi quinque vulnera tradit in redemptionem et mortis liberationem .

Indexed exemplum: TE014134
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para