Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Judicio Extremo (609)

Judicium extremum debet timeri propter rationes sequentes : Primo quia est consolationis mundane repressivum.

Refert Dama. scenus quod fuit quidam rex magnus et gloriosus. Et factum est, procedente illo in curru deaurato cum regali obsequio, obviasse illi duos viros attritis et sordidis vestibus, attenuatos macie et pallidas facies habentes. Rex autem cognovit eos in maceratione corporis et exercicii sudoribus carnem consumptam habentes. Ut ergo vidit illos, exiliens confestim de curru et in terram procidens adoravit, et surgens amplexatus est eos et affectuose osculatus. Magnati vero illius ac proceres de hoc valde indignati sunt, arbitrantes eum fecisse indigna regali gloria; non tamen ausi sunt in facie ejus reprehendere, sed germano fratri ejus suggesserunt ut loqueretur sibi, ne excellentie diadematis tantam inferret injuriam. Qui cum regi ista diceret, et ejus inutilem, ut sibi videbatur, humiliationem reprehenderet, rex ei respondit quod tamen de illo non intellexit. Consuetudo autem erat illi regi quod quando sententiam mortis contra aliquem dictabat, preconem ante januam illius cum tuba hOOuit deputata clangere, cujus vocem agnoscebant omnes ilium reum mortis existere. Vespere ergo veniente misit rex buccinam mortis buccinare ante januam fratris sui. Ut ergo audivit tubam mortis, de sua salute desperavit et tota nocte domum suam disposuit. Summo autem diluculo, nigris ac lugubribus vestibus indutus cum uxore sua et fi1iis perrexit ad pallacium fratris sui, flens et lugens; quem rex ingredi ad se jussit, vidensque eum ita lugentem ait illi : « O stulte et insipiens, si tu hunc timuisti preconem fratris tui germani, adversus quem nihil te dereliquisse cognoscis, quo modo tu mihi reprehensionem intulisti, quia in humilitate salutavi precones Dei mei, sonorabilem e mihi mortem significantes et terribilem Dei occursum, cui multa et magna me ipse pecasse conscius sumo Ecce deni

que tuam arguens insipientiam isto usus sum modo. Nunc ergo et iliorum qui ad te meam submisere reprehensionem stultitiam arguere curabo. "

Et instruens fratrem suum eum ad domum remisit. Fecit autem sibi fieri de lignis arcellas quatuor. Require in de balivo sive rectore civitatis, § 5, secundo exemplo.

Indexed exemplum: TE019752
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para