Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Locutione Inordinata (614)

Item ad idem. Legitur quod quedam uxor militis molestata per eum et verberata frequenter, venit ad quandam matronam interrogavit quid faceret ut diligeretur a viro. Cui matrona : « Lepores qui insequuntur a canibus viri tui dabunt tibi documentum quomodo eris dilecta. »

Cumque quadam die ivisset ad venationem et vellet loqui leporibus, quanto magis loquebatur, tanto magis fugiebant et minus appreciabantur eam. Que rediens ad matronam, illusam se credens, verbis injuriosis movebatur contra eam. Tunc domina : « Optime te docuit lepus et si non verbo tamen exemplo, sicut enim gnon rebellando aut de verbis curando, sed fugiendo et canes declinando vitat eorum lacerationem, sic tu fugiendo responsiones inordinatas et non curando de verbis, pacem habebis. »

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para