Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Locutione Inordinata (618)

Quarto est bonorum temporalium privativa.

Refert Historiographus quod fuit in Anglia quidam illustris rex dignus memorie, diviciis affluens, non solum illis que sunt convenientes bonis et malis, verum etiam illis que animum faciut opulentum, virtutibus honestis moribus et gratiis. Is tres filios habuit quos quantum valuit justis et honestis moribus enutrivit. Cum igitur in extremis vite sue positus, de herede regm solicitus cogitaret, volens experiri quis filiorum suorum sapientior esset et quem heredem pre aliis constitueret, et deliberans per quem modum experire posset, acquisito primogenito, ait illi : « Fili carissimee, si me seires Deum esse et tibi juxta votum tuum me velle satisfacere, quid est in mundo quod plus eligeres et amplius exoptares? » Cui filius : « Eligerem proculdubio ut essem fortissimus hominum. » Et rex : « Que est ratio quare tu eligeres istud pre omnibus? » Et ille : « Ut possem, inquit, omnes homines meo imperio subjugare, omnes inimicos meos devincere. » Tunc rex illo licentiato jussit venire secundo genitum, et facta supradicta questione respondit: « Eligerem, inquit, pater, ut essem pulcerrimus hominum. » Cui rex : « Hujus tue electionis causam scire desidero. »

« Ut omnes ho mines ad amorem meum et familiaritatem allicerem et sic me regem super omnes alios propter meam speciositatem statuerent. » Tunc rex illum abcedere et minorem jussit venire. Qui facienti questionem quam fecerat aliis, ille cum magna maturitate respondit : « Eligerem, inquit, pater, ut collum meum ita magnum esset ut collum gruis, non sicut desideravit philosophus Epigorius Pictagoras tanquam delicatus ferculorum saporibus sed potius ut verba singula diu ante in ore meo discuterem . » Admirans rex illius tantam prudentiam, ceteris illum pretulit et heredem regni constituit.

Indexed exemplum: TE019760
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para