Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Ludo (619)

Ludus multa mala inducit in nobis. Primo est penarum inductivus. "

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam monachus in die Parasceves prostratus et raptus ad diem Pasce, dixit quod viderat in mirabili pena C quendam militem, qui bonus castus et hospitalis fuerat. Cumque quereret quare illa sustineret, cum ante mortem cognovisset e eum bonum, fuit sibi responsum quod propter placentiam quam ha:buerat in ludo et in volatu avium hec pena sibi dabatur. Secundum quod veniebant quatuor aves et quatuor canes et dilacerabant omnia membra ejus, ultimo veniebat unus deterrimus demon et taxillos igneos imprimebat in vulneribus ejus, et cum duabus laminis igneis constringebat eum, unam ante et alteram retro et dicebat : « Nunc habes tabulam et taxillos, lude SI potes! »

Indexed exemplum: TE019761
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para