Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (627)

Item ad idem. Refert Cesarius quod dum quedam concubina sacerdotis infIrmaretur ad mortem, fecit fIeri calceos optime taconatos supplicando ut sepeliretur cum eis. Cumque factum fuisset et miles quidam equitaret juxta sepulchrum ejus, splendente luna, audivit ullulatus horribiles. Et fugiens, convocato populo, viderunt unum militem cum equo igneo ad modum venatoris cum cornu convocantem canes. Et aperto sepulchro illius, per pilos eam ligans brachia secum ducere voluit. Sed cum illa ut apparebat (C) pilis evulsis fugeret, ille dimissis pilis equo et canibus tamdiu secutus est eam quousque comprehendit et secum adduxit. Unde in crastino in sepulchro nihil penitus est inventum e nisi tantum capilli.

Indexed exemplum: TE019769
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para