Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (636)

Item ad idem. Legitur in Mariali Magno quod fuit quidam in civitate Bisuntina, qui vanitatibus deditus suas divicias omnes expendit. Et cum suos parentes gravasset mutuis etiam pro mutuo ad Judeos accessit. Et cum Judeus nollet pecuniam tradere sine pignore vel fidejussore, ait : « Accipe Jhesum Christum Deum meum vivum C quem colo fidejussorem. »

Cui Judeus : « Credo quod Deus non fuerit sed sanctus propheta; et ideo porta mihi ejus ymaginem, quia bonum eum habeo fidejussorem. » Cumque eum duxisset ad ecclesiam beate Virgiois et stetissent coram ejus ymaginem, christianus accepta manu Judei conjunxit manui Christi stantis in gre-mio matris. Et accepta pecunia ultra mare recessit, et summe ditatus non e fuit recordatus de missione pecunie, nisi per unum diem ante solutionem pecunie. Et contristatus multum, dum fleret, habita deliberatione cum servis suis, facta archa et posita in ea pecunia, divinam bonitatem sic alloquitur in hunc modum : « Domine Jhesu Christe, peccavi exponendo tuam bonitatem Judeo, sed nunc addidi peccatum super peccatum, quia neglexi solvere pecuniam cum haberem unde tibi satisfacerem. Unde tibi qui es ubique presens eam nunc reddo, ut tu pro me satisfacias Judeo prefato. »

Archa cum pecunia in mari ponitur et cum essent infinita terrarum spacia, in crastinum in ripa aque super quam Judei hospicium erat situm, archa apparuit et rapta a Judeo accepta pecunia abscondit eam. Cumque post magnum tempus mercator redisset et Judeus debitum postularet, affirmat Christianus debitum fuisse solutum et producit in testem suum fidejussorem. Cum venissent coram ymaginem Christi, ait Christianus : « Domine Jhesu Christe qui es veritas et vita, dic quid est veritatis de hoc facto. »

Tunc Virgo locuta est et ostendit quod solutum erat et quod adhuc pecunia in tali loco erat.

Notes:
  • Besançon, France.
Indexed exemplum: TE019777
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para