Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (643)

Item. Legitur in Mariali Magno quod quidam episcopus cum magno populo peregrinationem Jherosolimitanam faciebat. Cumque fuisset in mari et tempestas fuisset exorta, naute attendentes a quomodo navis propinqua erat submersioni accepta barca cum episcopo et cum paucis navem exivit. Quod attendens unus scutifer qui devotus summe erat beate Virgini, voluit se ponere in illa barca et cum descenderet, ab undis marinis raptus, descendit in profundum maris, et ibi non immemor erat Virgine benedicta. Dum supplicaret ad eam, affuit ei C ejus adjutorium et velut tentorium fuit pallium beate Virginis super eum. Finaliter navis communis submergitur, et secundum numerum personarum ibidem existentium videbat columbas ascendere ad celos unam post aliam. Cum attendereta deficere in illo numero animam sui scutiferi, erat multum anxius e pro eo. Finaliter episcopus venit ad ripam et invenit suum scutiferum incolumem et sanum; qui cum narraret quomodo beata Virgo ei affuerat et inter undas maris eum nutriverat absque aliqua lesione.

Indexed exemplum: TE019785
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para