Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (644)

Quinto confusione preservat.

Legitur in Mariali Magno quod fuit quedam abbatissa ajusta in regimine, devota in vita, sancta in conversatione. Insolentes acriter puniebat; et ideo illorum indignationem habebat, et quia non poterant ei nocere aliter, ad ejus servicium se ingerentes, signa maximi amoris pretendebant ad eam. Que corrupta ab eis a suo servitore concepit filium; et cum ejus impregnatio in ventre et in cibo esset precognita omnibus et singulis facta revelant; et cum litteris et nunciis adventum episcopi instanter requirunt. Cujus adventum presentiens abbatissa ingressa oratorium beate Virginis tota perfusa lacrimis sic dicebat : « O benedictissima Virgo, lucerna mundi, refrigerium peccatorum, adjutrix in omni tribulatione, considera nunc instantem confusionem meam. Non enim sum digna ex feditate peccati mei accedere ad tuam presenciam, sed superhabundat tua clementia ubi superhabundat delictum. » Cum autem corde contrito lacrimis plena sic instaret apud beatam Virginem, obdormivit aliquantulum et in illo sopore Virgo benedicta apparuit ei dicens : « Non enim est fas ut advocata peccatorum vere contritis in necessitate deficiam; et ideo obtinui tibi a filio meo peccatorum remissionem et confusionis liberationem. » Tunc Virgo precepit duobus angelis astantium ut onere prolis eam privarent. Cumque abbatissa fuisset evigilata, invenit se privatam pregnatione, et advenienti episcopo cum honore consueto audacter occurrit. Qui repellens eam cum obprobris, dum per honestas personas de accusatione requireret , munda et absque signo corruptionis est inventa. Qui etiam personaliter intuens veritatem, prostratus ad pedes ejus veniam postulavit; et cum moniales punire vellet acriter, abbatissa ei confessa sacramentaliter miraculum beate Virginis nunciavit. Tunc episcopus scita veritate de pueroo, ipsum nutrivit et ad magnam sanctitatem perduxit.

Indexed exemplum: TE019786
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para