Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (647)

Item. Legitur in Mariali Magno quod fuit quidam miles qui dives et in bellis famosus, totus erat deditus corruptionibus feminarum. Et quia torneamentum debebat fieri in Normania, ad illud pergens cum apparatu magno, in quodam castro unam pulcram juvenculam aspiciens eam concupivit ardenter. Unde vocato suo famulo pecunias magnas ei tradidit cum quibus patrem et matrem et etiam juvenculam emollivit ad illicitum actum. Tunc parentes excitati ex munere filiam tradunt C famulo, et post cibum et potum nititur surripere virginitatem puelle. Et quia sabbatum erat, illa corde devoto se Virgini commendavit. Cumque miles requisisset nomen suum, ac illa cum voce flebili respondisset quod vocabatur Maria, intulit miles : « Cur ploras? » Cui puella : « Melius esset e mori quam turpiter vivere, nam virginitatem meam Deo voveram; et ideo r suscepissem habitum monialium cum sciam litteras nisi fuisset patris paupertas. »

Tunc spiritus Domini tetigit mentem militis et extinxit in eo omnem libidinem, et lacrimatus puelle respondit : « Quia hec dies est deditus honori beate Virginis et nomen tuum est ei conforme, nunc te integram offero sibi, et teste Deo, si vis venire mecum ad meas expensas in monasterium monialium te introducam. »

Cum illa secura dormisset et in crastinum cum eo recederet, confisa de adjutorio Virginis eam collocavit in monasterio promittendo multas divicias post regressum. Moritur miles in torneamento et abbatissa juvencule improperat militis occisi fallax promissum; insuper vicium corruptele sibi imponere conabatur. Et quia nullum sollacium humanum habere poterath, subsidium beate Virginis cum maximis lacrimis assidue postulabat. Cui apparens Virgo benedicta sic ait : « Noli flere filia dulcissima, nam miles qui tibi propter me tantam exhibuit gratiam, in fine compunctus salvatus est; et quia corpus suum. in loco torneamenti sepultum remansit, dic abbatisse ut ad vestrum transferat cimiterium. Et in signum quod locutus sum tibi, cum jam sit hyemps, rosa prepulcerrima reperitur super sepulcrum ejus et protenderet It radix usque ad cor tui dilecti. »

Cumque abbatissa noluit credere, revelato sibi quodam peccato occulto per puellam, de mandato Virginis contrita et confessa, cum conventu suo illuc vadens signum dictum invenit, et corpus ejus transtulit ad cimiterium suum.

Notes:
  • Normandie, France.
Indexed exemplum: TE019789
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para