Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (648)

Septimo Virgo benedicta adjuvat tribulatos.

Legitur enim in Mariali Magno quod fuit quidam sacerdos qui viciis et diviciis pIe nus, in sua parochia habebat unum nobilem et divitem virum C et etiam unam pauperrimam viduam. Cumque ambo simul dives et vidua infirmarentur, vocatur sacerdos pro confessione e divitis. Qui attentus plus ad temporalia quam ad spiritualia, rapinas et forefacta au dire contemnit, et volens placere circumstantibus amicis, corpoream et eternam vitam promittit. Interim venit quidam ex parte vidue qui omnia sacramenta ecclesie postulavit, sed presbyter intendens placere diviti propter aIlegata temporalia ire contempsit. Tunc dyaconus suus periculum considerans quod sacerdoti imminebat ex illa vidua, illo dimisso assumpto Corpore Christi ad eam pervenit. Cumque ingressus fuisset pauperculum habi-taculum, famule jacenti in feno et in parvo stramine assistere vidit beatam Virginem et magna milicia angelorum, que tergebat vultum infirme et omne pietatis beneficium impendbat It. Et quia dyaconus timebat confessionem audire, monitus a beata Virgine ibi post absolutionem Corpus Christi extraxit de pixide. Beata Virgo cum tota celesti curia eihumiliter se prostravit. Tandem communicata vidua et datis omnibus ecclesiasticis sacramentis, felix ejus anima cum tota comitiva recessit. Et dyaconus cum magno gaudio ad domum divitis rediens, de porta vidit catos circumire lectum divitis clamantis : « Tollite catos et subvenite misero! » Et cum hic dolor aliquantulum permansisset, vidit ethiopem nigrum falcern accensam portantem, et cum illam immersisset in guttur ejus, infelicem illam animam secum traxit.

Indexed exemplum: TE019790
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para