Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (653)

Item. Legitur in Mariali Magno quod fuit quidam miles senex qui deposito honore mundano dum in religione professus, cumque aspiceret alios laborare, qui forte erant nobiliores sanguine et doctiores scientia quam ipse, dolebat summe et in se confusus amarissime flebat, et Virginem rogabat ut maculam suorum peccatorum deleret. Nihilominus serviles refutabat honores C nec plene servabat regule disciplinam. Cumque semel sederet in porta et laborantes de labore redirent, vidit beatam Virginem eis occurrere et materno amore eos fovere. Cumque amplexati essent per eam sic hylares visi sunt ac si nunquam laborassent, et totaliter letantes sunt effecti. Tunc ad ilIum senem Virgo benedicta sic se convertit dicens : « Ego sum laborantium quies, tribulatorum solamen, ociositatis vitatrix » Tunc ilIe non obstante senectute laboravit, fideliter et alios ad laborandum promovit.

Indexed exemplum: TE019795
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para