Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (654)

Item ad idem. Legitur in Mariali Magno quod fuit quidam vir devotus beate Marie Virgini, et ideo ad reverentiam sui nominis pro quinque litteris ibi contentis quinque psalmos dicebat, incipientes a singulis litteris nominis supradicti. Primus psalmus erat 'Magnificat', secundus : 'Ad Dominum cum tribularer ', tercius : 'Retribue', quartus : 'ln convertendo', quintus: 'Ad te levavi'; et in fine cujuslibet psalmi dicebat Saluta-tionem beate Virginis. Cumque e quadam die aliis surgentibus ille non comparuisset in choro, prior ad ejus lectum accedens, discooperta ejus facie, invenit qubd quinque flores rosarum egrediebantur de eo : unus de ore, duo de oculis et duo de naribus. Et convocatis aliis, dum cum magno gaudio ipsum defunctum deportassent ad ecclesiam, diligentius intuentes viderunt quod in illo flore qui egrediebatur de ore erat scriptumj 'Ave Maria', et tenentes eum per septem dies laudaverunt Virginem benedictam.

Notes:
  • Cette prière est la « Corona" constituée par la récitation des 5 Psaumes dont la première lettre forme l'acrostiche M.A.R.I.A.
  • Ps 34, 2 ; 35, 27 ; 69, 31 ; 119 ; Lc 1, 46
  • Ps. 119, 10
  • Ps. 119, 17
  • Ps. 126
  • Ps. 25
Indexed exemplum: TE019796
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para