Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (655)

Item ad idem. Legitur in Mariali Magno quod fuit quidam subdyaconus in civitate Tholetana qui summe devotus erat beate Virgini. Cum autem in quadam solemni festivitate ipsius in altari ministraret presuli, dum diceretur Evangelium, vidit demonem in porta ecclesie in specie symee sedere et rotulus maximus erat in ejus dextera et calamus in sinistra. Qui oculos revolvens ad omnes exeuntes in ecclesia, rotulum scripturis implevit. Et dum sic astaret et aspiceret, vidit beatam Virginem retro altare sedentem que a quadam symea cogebatur exire. Cumque symea complevisset rotulum et vellet eum cum dentibus extendere, motus est lapis in quo sedebat et dum caderet cum maximo strepitu et de manibus e evanesceret rotulus, subdyaconus dimisso altaris servicio ad susceptionem carte accessit. Et quia hec visio videbatur tantum ab isto, cum hec levitas displicuisset episcopo, privatus est executione ordinis supradicti. Cui apparens beata Virgo consolata est eum et declaravit visionem premissam. « Nam symea erat dyabolus, scriptura peccata, fumus expellens subsidium Virginis erat mulierum omatus, qui in confusionem meam et mei filii portantur et in signum mee displicentie. Vade ad eas et lege eis omnia peccata eorum scripta in rotulo unicuique sua et etiam alia que sunt secuta ex ornamentis vanis. » Virgo etiam apparuit episcopo et assignata causa illius levitatis quam viderat , eum fecit restitui ad executionem ordinis supradicti.

Notes:
  • Tholecana correxi Tholetana : Tolède, Espagne.
Indexed exemplum: TE019797
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para